Evangelium secundum Matthaeum*

Caput 2: Versus 1

Cum ergo natus,etc. Quamvis Matthaeus nativitatem praetermittat, tamen adventum magorum referens, breviter eam commemorat, sic dicens:Cum ergo.RAB.Quatuor hic ponuntur a prophetis roborata, nativitas, nomen, locus et tempus, etc., usque ad de adventu magorum Lucas tacet, et Matthaeus exponit.Bethehem Judae.Ad differentiam illius quae est in Galilaea, in tribu Zabulon. Duae enim sunt Bethlehem: Bethlehem prius dicta est Ephratha, Bethlehem domus panis, quia ibi nasciturus erat Panis vivus qui de coelo descendit, qui ponitur in praesepio: ut irrationabiles pastos, faciat socios angelorum. Significat autem Ecclesiam, quae est domus in qua panis vivus comeditur.In diebus.HIER.Hoc non ponit tantum pro tempore, sed ut videatur impletum, etc., usque ad Judaei locum insinuant: tempus adventus non cognoscunt.AUG.Manifestatus est Jesus non doctis nec justis: praevalet namque, etc., usque ad ut nullus magnus superbiret, nullus infirmus desperaret.>Venerunt.Magi, non post annum: quia tunc non inveniretur in praesepio, sed in Aegypto, sed decima tertia die. Fuerunt autem de terra Persarum ubi et Saba fluvius a quo regio nominatur, juxta quam et Arabia est, ubi Magi fuerunt reges. Qui etsi tria munera obtulisse dicuntur, non ideo non plures quam tres fuisse probantur, sed ut per eos gentes quae ex tribus filiis Noe natae sunt, venturae ad fidem praefigurentur: vel tot fuerunt principes, qui multos duxerunt in suo comitatu. Ideo Magi apud Jerosolymam praecipue rogant: quia per Balaam de Israel nasciturum audierunt. Nova enim stella novum hominem indicabat. Stella, Christus quem sequi debemus, qui nisi in cordibus oriatur, rex Judaeorum in Oriente non quaeritur.
(* Traductions européennes)